Location: Archivio di Stato, Florence
Sub-Location: Notarile Antecosimiano, 16080, Bernardino Pandorzi (formerly P 86), 1541-1552, fol. 161v.
Type:Notarial
Language:Latin
Transcription Author: Gabriella Battista
Transcription Date: 2011-01-14
Published: yes
Publication Details: Referred to by Mancini 1903.

Last modified 2011-01-13 16:07:32.657166+00:00

Bartolomeo, son of Matthea Scaramuccia by her first marriage makes a quittance (referring to Antonio Signorelli as a painter)

Dates: 22.4.1552
[In margin:] Bartolomei ser Angeli quietatio Eiusdem anno indictione pontificatu et die. Actum in domo domini Scipionis mei patris siti in civitate Corton in terzerio Sancte Marie iuxta aliam domum domini Scipionis via comunis et alios confines presentibus ibidem Pompeo Gasparis de Petracciolis et Niccolao Dominici de Bonbis testibus etc. Cum hoc fuerit assertum suprascriptarum partium quod vero soror Mattea olim filia Dominici Simonis vocati Scaramuccia et uxor primi matrimonii Iulii Bartolomei Grappe et secundo loco Antonii magistri Luce Egidii de Signorellis pictoris de Cortona mater infrascripti Bartolomei ad equalem ingrederetur quod postea ingressa fuit et professa in monasterio monialium Santi Micaelis ordinis Santi Benedicti de dicta civitate suum condiderit nuncupatum testamentum in quo sibi universalem heredem instituit Bartolomeum eius filium primi matrimonii et ipsi quandocumque decedenti patet postea decessit sine liberis per fideicommissum substituerit pro una dictum monasterium et pro alia conventum Santi Dominici ordinis Predicatorum dicte civitatis prout dicitur constare testamento manu ser Niccolai Iohannis de Baldellis tunc notarii publici cortonensis ad presens defuncti et iu. R.quiratur dicte domine sororem Matteam habuisse pro eius dote florenos centum auri sibi promixos per dictum dominicum eius patrem qui pervenerunt pro parte ad manus dicti Antonii secundi viri dicte domine sororis Mattee prout apparet per instrumentum et apparere dicitur manu ser Pauli Ludovici Ferrantini notarii publici Cortoniensis ad presens defuncti et alia bona dicte sororis Mattee aut sibi spectantia usque ad presens non fuerint reperta nisi dicta summa florenorum centum quod postea quod manus heredum dicti magistri Luce partim et partim certis bonis stabilibus pervenerunt ad manus dicti Bartolomei ei heredis ut supra instituti […]