Location: Archivio di Stato, Florence
Sub-Location: Notarile Antecosimiano, 16414 (formerly P 201), Giovanni Passerini, 1489-92, fols. 175v-177v.
Type:Notarial
Language:Latin
Transcription Author: Tom Henry
Transcription Date: 2011-01-12
Published: yes
Publication Details: Published by P. Bologna, Tre Documenti Cortonesi di Storica Artistica, Florence, 1896, pp. 5-23.
Notes:He also made a codicil on 26.8.1490, loc. cit., fols. 209v-210r.

Last modified 2011-01-11 00:57:00.936497+00:00

Luca Signorelli referred to in the will of his father (Egidio Signorelli) which was made in Cortona

Dates: 26.2.1490
Item voluit ordinavit et disposuit et ordinavit et dedit tradidit et consignavit magistro Luce eius filio post mortem tamen dicti testatoris unum castagnetum sive terrenum silvatum de castaneis positum iuxta dictum podere consignatum dictis domine Laurentie et Venture vocatum el Castagnetello [de sotto] quod est stariorum sex, de quo tantum stariora sex sibi Luce [in partem] consignavit iuxta fines predictos et iuxta dictum podere. Item dictus Gilius testatoris dixit et confexus fuit habuisse et recepisse in dotem et pro dote domine Bartolomee filie Dominici Schiffi olim sue uxoris defuncte et matre dicti magistri Luce sui filii unum terrenum vineatum et arboratum [ita] domesticis descriptis stariorum trium [et dimidio] positum in territorio ville Rivi Loreti in vocabulo Plani s. Martini extimatum florenos septuaginta quinque quod predictum vineatum sic sibi in dotem datum a matre dicti Luce dedit consignavit et tradidit dicto magistro Luce pro restitutione dotium dicte sue matris, quod dixit fuisse melioratum et multo maioris valute et extimationis quare in eo denuo plantavit vineam et edifficavit domum. Et ultra etc. ultra dictam vineam dixit recepisse a dicto Dominico Schiffi pro dote predicta florenos vigintiquinque ad rationem grossorum sexdecim pro quolibet floreno et sic in totum florenos centum ad dictam rationem grossorum sexdecim pro quibuslibet florenis XXV restituendis dicto Luce voluit de et super aliis bonis dicti Gilii sibi Luce restitui pro equivalentia et tantum bonorum dicti Gilii sibi consignari quod ascendat ad valutam dictorum florenorum xxv, hoc tamen expresse declarato quod si dictus Ventura vellet solvere dicto Luce pechunias numeratas possit solvere et Lucas recipere teneatur et debeat.