Location: Archivio di Stato, Florence
Sub-Location: Notarile Antecosimiano, 16414 (formerly P 201), Giovanni Passerini, 1489-92, fols. 175v-177v.
Type:Notarial
Language:Latin
Transcription Author: Tom Henry
Transcription Date: 2011-01-12
Published: yes
Publication Details: Published by P. Bologna, Tre Documenti Cortonesi di Storica Artistica, Florence, 1896, pp. 5-23.
Notes:He also made a codicil on 26.8.1490, loc. cit., fols. 209v-210r.

Last modified 2011-01-11 00:57:00.936497+00:00

Luca Signorelli referred to in the will of his father (Egidio Signorelli) which was made in Cortona

Dates: 26.2.1490
eius uxori istas res et bona videlicet unum podere sive terrena laboratoria et silvata et sodiva et prativa cum domo in eo posita situm in territorio ville Rivi Loreti in vocabulo Della Guglielmesca iuxta stratam communem ab uno et rem ecclesie s. Christofori [a duabus] partibus et rem heredum Nicholai Baldelle et alios fines si qui sunt, cum iuro omnibus et pertinentiis et adiacentiis in omnibus que habet et continet in se, [item] ad habendum etc., pro restitutione et consignatione dotis predicte pro equivalentia et considerata fide et fidelitate dicte sue uxoris noluit quod post eo dictus testatoris mortem possit defraudari quare sic exiptimat valutam dictorum terrenorum. Item dictus testator dixit et confessus fuit habuisse et [p]recepisse a Macteo Manuelli solvente pro dote domine Bianchine filie olim Donati Blaxii domine Leonarde de Zazariis et uxore Venture sui filii florenos viginti auri quos exegisse dixit et habuisse in uno terreno prativo sibi dato pro dote dicte Bianchine, quod terrenum prativum ipse testator habuit extimatum et ipsum consignavit et tradidit in ipsam dotem domine Lise sue filie uxoris ser Francisci Laurentii Francisco [Brucalis] predictus extimationem, et propterea ne dicta Bianchina et Ventura de suis dotibus defraudentur pro dictis viginti florenis. Locavit et posuit in tuto et consignavit et tradidit et dedit cessit etc pro dicta equivalentia insimul cum dicta eius matre dicte Venture dictum podere insimul in confuso pro indiviso cum dicta eius matre ponens ipsam dominam et Bianchinam et Venturam locum dicti testatoris tradens sibi tenutam et actualem possessionem reservato tamen in vita sua usufructu. Et consideratis laboribus dicti Venture in dicto podere continuo passis et in ipso gubernio dicte eius uxoris si dictum podere aliquid plus valeret ultra centum et viginti unum florenos predictos id totum voluit esse dono datum et donationis et legatum spetialem [infra]nominatis dicte domine Laurentie et Venture eius filio quare sic sibi iustum esse placuit et titulo donationis inrevocabilis voluit eis insimul eis pro indiviso esse concessum predictis florenis centum et viginti uno et quod plus valeret ultra centum viginti id plus donavit ipsa titulo donationis a mortis et inter vivos inrevocabiliter etc. Et id plus et totum prelegavit ipsis Venture et domine Laurentie et iure prelegati reliquit et quocumque validiori titulo reliquit.