Location: Archivio di Stato, Florence
Sub-Location: Notarile Antecosimiano, 15707, Piero Orselli, 1522-24, fols. 231v-232v.
Type:Notarial
Language:Latin
Transcription Author: Gino Corti and David Franklin
Transcription Date: 2011-01-11
Published: no
Publication Details: None

Last modified 2011-01-10 18:28:54.804949+00:00

Luca Signorelli contract for Immaculate Conception altarpiece for Santa Maria del Calcinaio, Cortona

Dates: 10.7.1523
Locatio picture pro domino/ Iohanne Baptista Vannutio Item postea, dictis anno, pontificatu et indictione, die vero X Iulii. Actum in civitate Cortone, in domo maioris hospitalis Sancte Marie Misericordie, posita in terzerio Sancti Marci, iuxta suos notissimos confines, presentibus illic Pace Nicolai Pacis de Baldellis et Lodovico Francisci Tomassi de Snacciolis de Cortona, testibus ad infrascripta vocatis, habitis etc. Dominus Iohannes Baptista Filippi de Vannutiis, legum doctor de Cortona, ex eius certa scientia etc., locavit, dedit atque concessit eximio pictori magistro Luce Egidii de Signorellis, pictori ac civi cortonensi, presenti et conducenti pro se suisque heredibus etc., opus sive picturam unius tabule Conceptionis gloriosissime Virginis Marie, pro capella dicti domini Iohannis Baptiste et altari dicte capelle in ecclesia