Location: Archivio di Stato, Florence
Sub-Location: Notarile Antecosimiano 5596 (formerly C 623), Pietro Coppi, 1497-1504, fols. 57v-59r.
Type:Notarial
Language:Latin
Transcription Author: Tom Henry corrected by Gabriella Battista
Transcription Date: 2011-01-11
Published: yes
Publication Details: Referred to by G. Mancini, Vita di Luca Signorelli, Florence, 1903, p. 139.

Last modified 2015-11-17 17:24:56.236065+00:00

Luca Signorelli makes a will in S. Domenico, Cortona

Dates: 1.8.1502
In primis quidem animam suam omnipotenti deo et domino nostro Yhesu Christo atque gloriosissime matris beate Marie Virginis consuetisque Sanctis triomphantis paradisis curia humiliter ac devote recommendavit. Item elegit voluit et ordinavit sui corporis sepulturam in ecclesia Sancti Dominici predicti in sepulcro ubi iam sepulta fuit domina [lacuna] ipsius testatoris mater. Item relequit iussit et mandavit dictis testator iure legati quod infrascriptum eius filius et heres teneatur et obligatus sit celebrari facere post mortem ipsius testatoris in dicta ecclesia Santi Dominici unum offitium mortuorum in quo spendere debeat infrascriptus eius filius et heres florenos quinque ad rationem librarum quinque Cortonensium monete pro quolibet floreno pro eius anima et suorum remedio peccatorum. Item reliquit iure institutionis Rosate filie olim Antonii filii dicti testatoris et domine Ghalitie sue uxoris infrascripta florenos ducentos quadriginta ad dictam rationem librarum quinque denarorium Cortonenses pro quolibet floreno in qua quidem quantitatem ipsam Rosatam eis neptem dotavit et sic pro dotata haberi voluit et mandavit de bonis paternis et maternis. Iubens et mandans ipse testatore ipsam stare tacitam et contemptam suprascripta summa florenorum ducentorum quadraginta et plus petere habere vel recipere non possit de bonis paternis neque de bonis maternis ut supra dictum est pro conservatione Ceppi eius domus nec iure legiptime nec alia quacumque ratione iure vel casu. Item reliquit dictus testator dominam Galitiam filiam quondam Pieri Antonii de Carneseccha et ad presens ipsius testatoris dilectam uxorem domum maiorem marsarium et usufructurarium omnium et singulorum suorum bonorum donec iussit et vitam vidualem et pudicam servaverit et tenendo dotes suas in comuni in dicta eius hereditate, et similiter et eodem modo reliquit dominam Matheam filiam Dominici Simonis Sgamberse et quondam uxorem Antonii filii dicti testatoris et dicta domine Ghalitie et invicem dicte Rosate si vidua steterit et ad secunda nota non transerit et dotes suas non peterit sed in comuni tenuerit cum infrascripto eius filio et herede caste et honeste vidualiter que vivendo una cum suprascripta domina Ghalitia alias si restitui voluit et recommandavit omnem dotem quantitate quam habuisset seu recepisset pro dotibus suis a Domenico eius patre iam recepisse in omnibus