Location: Archivio di Stato, Florence
Sub-Location: Notarile Antecosimiano, 15272 (formerly N 178), Paolo Ferrantini, fols. 34v-36v.
Type:Notarial
Language:Latin
Transcription Author: Tom Henry corrected by Gabriella Battista
Transcription Date: 2011-01-11
Published: yes
Publication Details: Referred to by G. Mancini, Vita di Luca Signorelli, Florence, 1903, p. 134.

Last modified 2011-01-10 18:28:54.804949+00:00

Luca Signorelli no longer to receive the mill in Cortona, and previous will revoked

Dates: 10.9.1499
-bus et Francisco eorum fratri presenti et mihi notario infrascripto tamquam publice et autentice parte pro ipsius JoanAndree et Christoforo stipulantibus et aceptantibus et pro ipsorum heredibus et quolibet ipsorum pro sua rata et tertia parte dictum molendinum et omnia et quecumque alia bona ipsius domine Juliane cuiuscumque qualitatis quantitatis et valoris sint et ubilibet posita et confinata. Reservato tamen ipsi domina Juliana ex ipsis bonis usumfructum dum vixerit, et staioris duobus de tereno suo laborativo quod habere dixit in valla Periani in vocabulo il Passaggio iuxta rem heredem Zaccharie de Bacarolis et alios fines de quibus vult ad ipsius libitum posse disponere; ad habendum, tenendum etc. Cum omnibus et singulis etc. Et cum omnibus etc. Quas res donatas ipsa domina Juliana pro predictis Iovandree Christoforo et Francisco constituit possidere donec et quam accipiendi adipiscendi etc. Et hanc donationem fecit dicta domina Juliana quia sibi sic placuit et de eius meta processit voluntate et obvistis meritis et servitis ad vitis suis nepotibus habentis et quia semper ipsam ut matrem honoraverunt et tractaverunt et ipsam et res suas gubernaverunt et conservaverunt. Promictens per se et suos heredes dictis Francisco et mihi notario predicto ut supra stipulantibus dicta donatione non revocare aliqua ingratitudine causa et ipsi contrafationi nec venire sed ipsa omnia intendere etc. sub pena dupli dictarum rerum stipulanti promissa et refectione dannorum et expensarum etc. Nec dicere quod dicta donatio excessit modum domandi quia tot voluit esse donationis quo sunt modi domandi etc.