Location: Archivio storico vaticano
Sub-Location: Camera Apostolica, Oblig. et Solut. 79 A, fols. 15v-16r
Type:Institutional record
Language:Latin
Transcription Author: Tom Henry
Transcription Date: 2009-03-24
Published: yes
Publication Details: Published by L.D. Ettlinger, The Sistine Chapel Before Michelangelo: Religious Imagery and Papal Primacy, Oxford, 1965, pp. 120-1 (new transcription by Tom Henry published in J. M. Cardinal Mej├Ča, A. Nesselrath, P.N. Pagliara and M. De Luca, The Fifteenth Century Frescoes in the Sistine Chapel (Recent Restorations, vol. IV), Vatican City, 2003, p. 70).

Last modified 2009-03-24 18:10:47.731383+00:00

Contract for ten frescoes in the Sistine Chapel, Rome

Dates: 27.10.1481
[In margin:] Locatio picture capelle magne nove palacii apostolici sive deputacio ad ipsam depingendam. Die xxvii Octobris 1481. Rome in camera apostolica pontificatus sanctissimi in christo patris et domini nostri domini Sixti pape iiii anno undecimo Rome in palacio apostolico honorabilis vir dominus Johannes Petri de Dulcibus de Florencia habitator Rome superstans sive commissarius fabrice palacii apostolici agens ut dixit de mandato et ex commissione sanctissimi domini nostri pape sibi facto presentibus me notario publico et testibus infrascriptis [gratis?] etc. Conduxit sive locavit ac conducit sive locat providis viris Cosimo Laurentii Phylippi Rosselli, Alexandro Mariani, et Dominico Thomasii Corradi de Florentia, et Petro Christofori Castri Plebis Perusin[ ] diocesis depictoribus Rome comorantibus picturem a capelle magne nove dicti palacii apostolici a capite altaris inferius, videlicet decem istorias testamenti antiqui et novi cum cortinis inferi[us] ad depingendum bene diligenter et fideliter melius quo poterunt per ipsos et eorum quemlibet et familiares suos prout inceptum est.