Sub-Location: Notarile Antecosimiano, 12059, Lorenzo di Ser Cristoforo 1493-1505, fols. 33r-34r
Language:Latin
Transcription Author: Tom Henry
Transcription Date: 2005-01-01
Published: no
Publication Details: Unpublished, transcription verified and corrected by Gabriella Battista.
Last modified 2011-01-10 18:30:03.596869+00:00
Luca Signorelli mentioned in a property division made by his father.
Dates: 27.10.1496videlicet quia dictus Venturas habuit de bonis dicti Egidii summam et quantitatem sexdecim cupidorum sive arnorum melle plenorum et ultra predictum numerum sexdecim sed dixit que habuit et eripuit tot et tantum de dictis cupidorum sive arnorum que ascendebant et ascenderunt usque ad valorem predicte domus donate ut supradicto Luce eius filio. Ac etiam dixit et affirmavit de causa fecisse prefatam et infrascriptam donationem eidem Luce eius filio quia ipse Lucas nutret alit et omnia alimenta dat eidem Egidio in eius domo et habitatione videlicet dicti Luce. Item dedit et donavit supradicta de causa eidem Luce predicto eius filio prefatus Egidius omnia iura et stactiones etc. presentes sive presentes et futora sive futora que invenirentes de ipsius Egidii sine ex [...] scriptura apparet sive quocumque alio modo etc. Postquam dictus Egidius post scripta predicta que in omni tempore alienata sive vendita fienda de prefato podere vocato Casa Balda ut supra posite et confinato: tunc et eo tempore siquis predictorum videlicet Lucas et Venturas predictus vellent vel quisque eorum vellet alienare portionem sive meditatem suam que tunc non possit per ipsos vel per quemlibet eorum alienari extraneis personis si unus eorum vellet emere portionem alterius iuxta tamen pretio interveniente. Et predicta dixit se velle valere tenere et esse pro quorum confirmavit iuravit ad sancta dei evangelia sacris manu tactis scriptum in manibus mei notarii infrascripti in presentia suprascriptorum testium et sic voluit valere tenere quantumque via iure et forma quibus magis et melius valere potest et debet obligans etc. Renumptians etc. Iurans etc. Rogans etc. Et preceptum guarantigie factum est etc.