Location: Paolo Cortesi, De Cardinalatu, Castro Cortesiano, 1510
Sub-Location: fol. clxxxviii.
Type:Printed book
Language:Latin
Transcription Author: Tom Henry
Transcription Date: 2011-01-14
Published: yes
Publication Details: Published by K. Weil-Garris & J.F. D’Amico, ‘The Renaissance Cardinal’s Ideal Palace: A Chapter from Cortesi’s De Cardinalatu’, in ed. H.A. Millon, Studies in Italian Art and Architecture 15th through 18th Centuries, Cambridge/London, 1980, pp. 45-123, p.59, n. 41.

Last modified 2012-04-25 20:55:42.464787+01:00

Luca Signorelli referred to in Paolo Cortesi, De Cardinalatu

Dates: *.1510
[In margin:] De pictoribus / Iulius II / Luchas Cortonensis / .1510. Horum quoque generi Pictores adiungi possunt, quorum muta sedulitas quanquam sit uim habitura loquentem, eodem tamen continetur iussu, quo cautum sit, ne quis feriis pingere inchoata audeat, nisi cum haec sunt divorum imagines in delubris absolvendae, quae admonendo sint ei aduenarum generi profuturae, qui in urbem eulabiae causa aduentare videantur, ut si his Laurentaliis idem Iulius Secundus Lucae Cortonensi homini in pingendo frugi & naturam verecunde imitanti diuorum Imagines pingere in cella Vaticana iubeat, quo praesens commonitio sit, hominum memoriam alitura, & ad factorum imitationem excitatura mentem, cum apertum sit nibil magis in animo hominum influere solere, quam quod sit aurium admonitu & oculorum aspectu confirmatum.