Location: Archivio di Stato, Florence
Sub-Location: Notarile Antecosimiano, 1174 (formerly B 163), Niccolò Baldelli, 1524-29, unpaginated, 1527 (paginated insert 12.7-15.12.1527), fols. 12r-15r.
Type:Notarial
Language:Latin
Transcription Author: Tom Henry
Transcription Date: 2011-01-14
Published: no
Publication Details: None

Last modified 2011-01-14 13:24:30.416002+00:00

Will of Tommaso Signorelli, Cortona

Dates: 5.9.1527
quam futuris dictuts Thomas testator suam generalem et universalem heredem instituit fecit et reliquit et esse voluit Filitiana eius filiam legiptimam et naturalem ex dicta Margharita eius legiptima uxore nata. Hoc tamen conditione quod dicta domine Margharite eius uxor et dicti Filitiane matre [....] ipsa vixerit et vitam vidualem serviaverit sit bonam domina madonnam et usufructuaria omnium et singulorum bonorum dicti testatoris, et cum pacto quod si dicto Filitiana eius filia decesserit sine filiis masculis aut feminis legiptimis et naturalibus et ex legiptimo matrimonio natis dicta hereditas et bona omnia dicti testatoris sine et esse intelligentur dicte domine Margharite eius usxoris quam ex nunc dictu casu substituit vulgariter et pro fideicommissione et hoc presens dixit dictus testator velle esse suum ultimum testamentum et ultimam voluntatem quam et quod valere et tenere voluit et observari iure testamenti et ultime voluntate et si dicto iure non valeret valere et tenere voluit iure codicillorum et si dicto iure non valeret valere et tenere voluit iure donationis causa mortis et omni alio meliori modo iure via causa et forma quibus magis et melius de iure et forma statutorum civitatis Cortone valere potuit et potest cassans irritans et anullans omne aliud testamentum etc. Dans licentia extendendi Rogans.