Location: Archivio di Stato, Florence
Sub-Location: Notarile Antecosimiano, 15272 (formerly N 178), Paolo Ferrantini, fol. 134v.
Type:Notarial
Language:Latin
Transcription Author: Tom Henry corrected by Gabriella Battista
Transcription Date: 2011-01-13
Published: yes
Publication Details: Referred to by G. Mancini, Vita di Luca Signorelli, Florence, 1903, p. 130.

Last modified 2011-01-13 21:49:22.364318+00:00

Luca Signorelli in Cortona to pay part of the dowry for his daughter

Dates: 19.1.1501
In nomine domini Amen. Anno domini ab eius salutifera Nativitate Millesimo ccccc primo Indictione iiii domino Alexandro divina providentia papa vi residentie die vero xviiii Januarii dicti anni. Actum in domo infrascripti magistri Luce posita in Cortona in terzerio S. Marci iuxta vias comunis. Presentibus ibidem Boscio quondam Francesci Bracci Marcenrobis et Antonio Gismondi Finochi Bechario testibus etc. Dictus Lucas quondam Caroli Francisci fuit confessus habuisse a dicto magistro Luca solvente occasione ac nomine dicte dotis florenos sex auri in auro largos de quibus de voluntate dicte Luce Caroli et procura de eius [...] solvit que [.....] Dominicus Martini Palee ut qua tunc Dominico Martini Palee ut ipse Lucas Gilii dixit et ipse Lucas Caroli affirmavit et dictus ipsi Luce Caroli et per tantis ipsum Lucam Gilii finivit et quietavit etc. Et libras ottuaginta quinque et soldos quatuor pro et florenum unum auri in auro largum haberit in alia mane a dicto magistro Luca datus da Lucas Caroli pro maiori parte in carlenis papalibus pro emendoraso negro pro veste nuptiali dicte Felicis quam sibi fecit et facere tenebantur ex pacto se voluntatis ipse magistro Lucas libere et sponte sine aliqua spe quod tempore computatum in dictum dote. Rogantem me Paulum etc. Et preceptum generalem etc. Iurantis etc.