Location: Archivio di Stato, Florence
Sub-Location: Notarile Antecosimiano, 1173 (formerly B 162), Niccolò Baldelli, 1507-24, unpaginated, 1513, no. 3 (formerly no. 2), fols. 3r-6r.
Type:Notarial
Language:Latin
Transcription Author: Tom Henry
Transcription Date: 2011-01-12
Published: yes
Publication Details: Referred to by G. Mancini, Vita di Luca Signorelli, Florence, 1903, p. 166.

Last modified 2017-01-05 17:11:57.562088+00:00

Luca Signorelli, as sister Mathea’s procurator in relation to the dispute with the nuns of S. Michelangelo, records a curial decision in the case in Cortona

Dates: 20.4.1513
In nomine Domini et Redemptoris nostri Jhesu Christi et ab eius salutifera nativitate 1513 indictione prima tempore pontificati sanctissimi in Christo patris et domini domini nostri domini Leonis Pape X residentis. Die vero mercurii xx mensis Aprilis dicti anni. Noverint universi presentis per instrumenti seriem inspecturi visuri pariter atque lecturi qualiter in mei notarii testiumque infrascriptorum presentia pretialiter constitutes eximius artis picture vir magister Lucas quondam Gilii Venture de Signorellis, civis ac pictor civitatis Cortone ut et tamquam principalis procurator et eo nomine ut asseruit venerabilis sororis Mathee Dominici Simonis in interscriptis letteris descripte et nominate citra tam revocationem ipsius magistri Luce substituti procuratoris ut asseritur per eum in romana Curia exhibuit ostendidit et presentavit mihi Nicholao notario supra et infrascripto quasdam litteras Reverendi in Christo patri et domini domini Gentilis Carleni iurium utriusque doctoris apostolice sedis prothonotarii ac sacre penetentiarie auditoris causaque et causis ac partibus infrascriptis iudicis et camerarii a sede apostolica spetialiter deputati cereo sigillo cumcorda linea ruber dictas licteras pendente integras illesa et non vitiatas et omni pro eius suspetioni carentes quas quidem litteras ipse magister Lucas principalis procurator antedictus iuxta earundem continenta tenorem et effectum exequi et executioni demandari pro me instanter et summa cum instantia petiit et requisivit in omnibus et per omnia pro ut in dictis litteris continetur et scriptum est sub penis et preiudiciis in eis contentis quarum quidem litterarum tenor talis est qui sequitur videlicet: Gentilis Carlenus iurium utriusque doctor sedis apostolice prothonotarius ac sacre penetentiarie auditor causeque et causis ac partibus infrascriptis iudex et camerarius a sede apostolica spetialiter deputatus universis et singulis dominis, abbatibus, prioribus, propositis, decanis, archyidiaconis, scholasticis, cantoribus, custodibus, thesaurariis, successoribus sacristis tam chathedralium quam collegiatarum canonicis parrochialis quam ecclesiarum rectoribus seu locatantes eorundem plebanis, vice plebanis, capellanis, curatis et non curatis vicariis perpetuisque altaristis ceterisque presbiteris notariis et tabellionibus publicis quibuscumque pro civitate et dyocesi Cortonense et alias ubilibet constitutis et eorum cuilibet in solidum ac illi vel illis ad quem vel ad quos presentes nostre lictere pervenerint […] in domino et nostris huiusmodi immo verius apostolicas firmiter obedire mandatis noveritis quod nuper sanctissimus in Christo pater et dominus noster dominus Iulius divine providentie Pape secundus quandam conmissionis sive supplicationis papiri cedulam nobisque certum suum cursorem presentari fecit quam nos cum ea que decuit reverentie recepimus huiusmodi sub tenore: BEATISSIME pater Luca alias abbatissa et moniales monasterii Sancti Michelangeli Cortonensis dyocesis cistercensis devote oratrici nostre Mathee Dominici Symonis de Cortona ad presens moniali professe dicti monasterii tempore sui ingressus in dicto monasterio certum locum precedentie in capitulo et in mensa et in aliis artibus dare et assignare promiserint et convenerint obstante quod oratrix novitia esset dictumque locum