Location: Archivio di Stato, Florence
Sub-Location: Notarile Antecosimiano, 20858 (formerly V 93), Guido Vagnotti, 1485-1529, (unordered, bundle 2) fols. 89r-90r.
Type:Notarial
Language:Latin
Transcription Author: Tom Henry corrected by Gabriella Battista
Transcription Date: 2011-01-12
Published: yes
Publication Details: Referred to by G. Mancini, Vita di Luca Signorelli, Florence, 1903, p. 166.

Last modified 2011-01-12 11:34:28.702708+00:00

Luca Signorelli appointed as sister Mathea’s procurator in Cortona in their dispute with the nuns of S. Michelangelo

Dates: 5.12.1512
1512 . 5 . Dicembre In nomine domine et redemptoris nostro Iesu Christi et ab eius salutifera nativitate millesimo quingentesimo duodecimo, indictione decima quinta sanctissimo ac beatissimo in Christo padre et domino domino nostro domine Julio divina favente gratia papa secondo residente die vero quinta mensis decembris suprascripti et presenti anni. Noverint universi presentis publici instrumenti seriem inspecturi visuri pariter atque lecturi qualiter in mei notario infrascripti testiumque infra scriptorum presentia presentialiter constituta soror Matthea filia ad presens Dominici Symonis Scaramuccie cognominati de civitate predicta et soror monasterii Sancti Michaelis Angeli eiusdem civitatis omni meliori modo etc. fecit constituit et solemniter ordinavit etc. suum verum et legiptimum procuratorem syndicum factorem etc. eximium virem et pictorem magistrum Lucam quondam Egidii Venture de Signorellis civitatis predicte presentem et acceptantem etc. Ad omnes et singulas dicte domine constituentis lites causas questiones etc. tam presentes quam futuras etc. Et maxime specialiter et nominatim ad appellandum et appellationis causandum causas persequendum coram prefato sanctissimo ac beatissimo in Christo padre domino et domino nostro domine Julio divina ut promittatur favente gratia papa secundo residente et sue sanctitatis sanctissima et appostolica sede et coram quocumque alio iudice tam ordinario quam extraordinario commissario et delegato aut delegando ecclesiastico aut seculari a quandam pretensa facta ut dicitur contra dictam dominam constituentem et in favorem domine abbatesse et aliarum