Location: Archivio di Stato, Florence
Sub-Location: Notarile Antecosimiano, 11413 (formerly L 49), Girolamo Laparelli, 1505-7, fols. 279r-283r.
Sub-Location: Notarile Antecosimiano, 11413 (formerly L 49), Girolamo Laparelli, 1505-7, fols. 279r-283r.
Type:Notarial
Language:Latin
Transcription Author: Tom Henry corrected by Gabriella Battista
Transcription Date: 2011-01-12
Published: yes
Publication Details: Referred to by G. Mancini, Vita di Luca Signorelli, Florence, 1903, p. 19.
Language:Latin
Transcription Author: Tom Henry corrected by Gabriella Battista
Transcription Date: 2011-01-12
Published: yes
Publication Details: Referred to by G. Mancini, Vita di Luca Signorelli, Florence, 1903, p. 19.
Last modified 2011-01-11 12:13:31.780958+00:00
Luca Signorelli’s wife (Galitia Petri Marchi Carnesecchis) makes her will in Cortona
Dates: 7.9.1506
post eius obitum inter aliquous aliqua scandali materia exoriri sed potius evitari procurans omnibus melioribus modo via iure causa et forma quibus magis melius validius et efficacius potuit et potest suum presens nuncupatum testamentum quod vulgo dicitur sine scriptis seu suam ultimam voluntatem inter cetera in hunc qui sequitur modum facere procuravit fecit et ordinavit.
In primis quidem quam anima melior et pretiosior est corpore animam suam ex nunc omnipotenti Deo et Marie Virgini ac omnibus sanctis curie supernaturalibus devote commendavit. Et quando ea ex hac vita migrari contigerit corpori suo elegit sepulturam in ecclesia sancti Francesci de Cortone et in sepulchro prefati magistri Luce sui viri. Item interrogata ac persuasa prefata domina Galitia testatrix predicta a me Hyeronimo notario infrascripto si aliquid relinquare vult amore Dei ad pias causas pro salute anime sue et suorum remedio peccatorum et suorum mortuorum ecclesiis Sancte Margherite, Sancti Francisci, Sancti Marci, Sancti Augustini, Sancti Dominici, Hospitali maioris domus misericordie et aliis locis piis ac pauperibus personis civitatis Cortone secundum formam statutorum dicte civitatis dixit et respondidit nil aliud velle relinquare nisi prout infra apparebit. Item reliquit dicta domina Galitia testatrix predicta iure legati et pro salute sue anime et suorum remedio peccatorum atque iussit dixit et mandavit infrascripto Thomasio eius heredi que ipse dici et celebrari faciat pro salute ipsius testatricis