Location: Archivio notarile, Città di Castello
Sub-Location: Gentile Buratti, no. 48, vol. 7, 1498-1500, fols. 1v-4r.
Type:Notarial
Language:Latin
Transcription Author: Tom Henry
Transcription Date: 2011-01-12
Published: no
Publication Details: None

Last modified 2011-01-12 10:23:15.929236+00:00

Will of Tommaso Brozzi, Città di Castello

Dates: 4.11.1498
donec dicta domina Francisca vixerit et vitam vidualem servaverit et habitaverit cum infrascripto eius heredem, quod liceat ipse domine Francische disponere de fructibus bonorum ipsius testatoris, una cum infrascripto eius herede, pro necessitatibus suis, dummodo non disponeret in utilitate alicuius persone extra domum et familiam ipsius testatoris. Et si habitare non posset cum infrascripto eius herede, tunc et eo casu reliquit dicte domine Francische staria quindecim grani quolibet anno donec vixerit, solvenda per infrascriptum eius heredem. In omnibus autem suis bonis mobilibus et inmobilibus, iuribus et actionibus, Brozum eius filium heredem universalem instituit et esse voluit. Et si dictus Brozus decederet, eis substituit filios masculos et legittimos dicti Brozi, natos et nascituros. Et casu quo dictus Brozus aut eius filii decederent sine filiis legittimis et naturalibus, tunc et eo casu eis substituit Francum, eius fratrem carnalem, aut Parentem, filium dicti Franchi, aut filios legiptimos natos et nascituros dicti Parentis, pro dimidia bonorum ipsius testatoris. Et pro alia dimidia fraternitatem Virginis Marie Pauperum de dicta Civitate. Et si Francus, Parentes et filii dicit Parentis decederunt sine filiis, tunc et eo casu eis substituit prefatam fraternitatem Virginis Marie. Et casu quo eveneret quod dicta fraternitas haberet hereditatem predictam in to-