Location: Archivio di Stato, Siena
Sub-Location: Notarile Antecosimiano 968, Cristofano Fungari, 1492-96 [no fol. ref.].
Type:Notarial
Language:Latin
Transcription Author: Tom Henry
Transcription Date: 2011-01-12
Published: yes
Publication Details: Published by M. Seidel, ‘Die Fresken des Francesco di Giorgio in S. Agostino in Siena’, Mitteilungen des Kunsthistorischen Institutes in Florenz, XXIII (1979), pp. 3-108, pp. 99-100 note 57.

Last modified 2011-01-10 18:30:03.596869+00:00

Bichi chapel in Sant’Agostino, Siena finished

Dates: 25.7.1494
Anno Domini MCCCCLXXXXIIII, Indictione XII, die vero XXV mensis Iulii, Alexandro papa VI et Massimiliano Romanorum regente. Cum hoc sit quod de anno MCCCCLXXXVII et die quintodecimo mensis octobris per fratres capitulum et conventum Sancti Augustini de Senis, ex una, et clarissimum equitem dominum Antonium domini Iohannis de Bichis, procuratorem et procuratorio nomine egregie domine Eustochie, eius domini Antonii filie et relicte uxoris bone memorie domini Christofori Petri Ghini de Bellantiis de Senis, ex alia parte, fuerunt facta quedam pacta et transactiones et conventiones, inter quas prior et fratres solempni convocati dederunt et concesserunt eidem domino Antonio procuratori prefate domine Eustochie eius filie et suis heredibus et successoribus unam ex quinque cappellis novis, positam in facie et pariete maioris altaris dicte ecclesie, videlicet unam positam in angulo ex destro et sempitem post cappellam de Tegliaccis. Et vice versa dictus dominus Antonius dicto procuratorio nomine promisit dictis fratribus et capitulo fulcire et ornare dictam cappellam de dupplicibus paramentis, pro uso continuo ac etiam paramento pro uso festivo, prout de predictis transactionibus et pluribus aliis late patet manu prudentis tabellionis Ser Iohannis Danielis notarii publici senensis instrumentum, ad quod habeatur relatio. Et cum sit quod in dicta cappella, in ornamentis eius, multe expense sint facte per dictam dominam Eustochiam et ipsum dominum Antonium et quam plurime quam fuerit animus eorum in primo dicto concessionis, et libenter dictas expensas facent in ornatu ipsius cappelle, ut ex [apprasu iudavit advotus] ut dicta cappella ordine regatur, dicti infrascripti fratres convochati et congregati in sacristia ecclesie dicti conventus ubi dicti capitulariter pro celebrandis huiusmodi et aliorum negotiorum dicti conventus congregari consueverunt ad sonum campanelle ut moris est, de mandato venerabilis prioris, sacre pagine professoris fratris Francisci Leonardi de Senis, prioris dictorum fratrum et conventus. In quo quidem capitulo intervenerunt fratres infrascripti, qui ut asseruerunt sunt dues partes et ultra fratrum dicti conventus vocem habentes in dicto capitulo Addiderunt infrascripta pacta et conventiones. In primis promiserunt magnifico equiti domino Antonio domini Iohannis de Bichis, presenti recipienti et stipulanti pro dicta domina Eustochia eius filia et eius heredibus et successoribus, qualibet die semper in dictam cappellam concessa eidem domine dicto nomine, celebrare unam missam et in die sabbati celebrare et dicere seu dicere facere missam dive Virginis et in die Lune missam Mortuorum. Item quod dicte domine Eustochie et eius successoribus pertineat electio unius qui habeat curam de paramentis dicte cappelle et de dicta cappella clavem detineat, que electio debeat fieri de fratribus dicte ecclesie Sancti Augustini, videlicet de fratribus magistris seu maioribus. Que omnia etc. dicti fratres obligaverunt. [37 members of the chapter then listed] Actum in dicto Capitulo, coram ser Iacobo Christofori et Leonardo Filippi alias Lucignano.