Location: Archivio di Stato, Florence
Sub-Location: Notarile Antecosimiano, 11413 (formerly L 49), Girolamo Laparelli, 1505-7, fol. 236r-v.
Type:Notarial
Language:Latin
Transcription Author: Tom Henry corrected by Gabriella Battista
Transcription Date: 2011-01-11
Published: no
Publication Details: None

Last modified 2011-01-10 18:24:59.655548+00:00

Luca Signorelli acting as a factotum for Caterina Martini Pauli, Cortona

Dates: 22.5.1506
de Signiorellis procurator infrascriptum et nominibus quibus supra ex eius certa scientia etc. induxit imposuit immivisit et relaxavit suprascriptum Iohannem Christoforum donatarium antedictum presenta et ut supra recipienti in tenutam et corporalem ac realem possessionem suprascripti terreni laborativi siti in terzerio santi Marci in vocabulo Pilonica et ut supra per dictam dominam Catherinam eidem Iohanne Christoforo donati. Et eidem Iohanne Christoforo donatario antedicto et ut promittitur presenti et recipienti etc. supra dicti terreni laborativi tenutam corporalem ac realem possessionem dedit atque concessit. Dans prefatus magister Lucas procurator antedictus eidem Iohanni Christofori donatario de quilibet terra dicti terreni in manibus ipsius Iohanne Christofori dans quilibet recipientis in signum vere ac legiptimam et supra scripte tenute et dicti terreni laborativi corporalis posessionis quem quidem tenutam et realem ac corporalem posessionem dicti terreni laborativi prefatus Iohanne Christofori acepit, et acceptavit infrascriptum non solum se animo sed corpore possidere per se suosque heredes etc. suprascriptum terrenum laborativum sibi donatum et predicta omni meliori modo etc. Rogans etc.