Location: Archivio di Stato, Florence
Sub-Location: Notarile Antecosimiano, 11413 (formerly L 49), Girolamo Laparelli, 1505-7, fols. 232r-234r.
Type:Notarial
Language:Latin
Transcription Author: Tom Henry corrected by Gabriella Battista
Transcription Date: 2011-01-11
Published: no
Publication Details: None

Last modified 2011-01-11 00:57:00.936497+00:00

Luca Signorelli witnesses the will of Caterina Martini Pauli in Cortona

Dates: 19.5.1506
prout ipsa me eam interogavit dixit et respondidit se eos vidisse audivisse ed cogniovisse ac etiam me Hyeronimum notarii infrascriptam. Honesta domina Catherina olim filia Manni Pauli de Civitate Castelli, et ad presens uxor Lippi [lacuna] de Valle Valsecchis. In mei Hyeronimi notarii publici infrascripti testiumque suprascriptorum presentialiter constituta ac sedens in quondam scanno in dicta domo existent sana pro omnipotentis [dei] mente auditus loquela visu corpore et intellectu, considerans quod nihilominus prefata domina Catherina testatrix predicta mortalium vitam fragilem caducem ac brevem fore. Quam obram timens imprevisum mortis casum que licet certa sit nihil incertiam hora. Nolens igitur intestata decedere nec de bonis suis post eius obitum inter aliquos aliqua scandali materia exoriri sed potius evitare procurans omnibus melioribus modo via iure causa et forma quibus magis melius validius et efficacius potuit et potest suum presens nuncupatium testamentum quod vulgo