Location: Archivio di Stato, Florence
Sub-Location: Notarile Antecosimiano, 15704 (formerly O 64), Piero Orselli, 1517-19, fols. 243r-244v.
Type:Notarial
Language:Latin
Transcription Author: David Franklin
Transcription Date: 2011-01-11
Published: yes
Publication Details: Referred to by G. Mancini, Vita di Luca Signorelli, Florence, 1903, p. 216.

Last modified 2011-01-11 00:57:00.936497+00:00

Luca Signorelli contract for Assumption of the Virgin for the high altar of Santa Maria della Pieve, Cortona

Dates: 12.3.1519
dictus magister Lucas usque in presentem diem confessus fuit habuisse et recipisse a dicto Anbrosio usque in presentem diem florenos duodecim auri in auro largos, faciens eidem Anbrosio depositario ac etiam dicto Angelo priori, presenti et ut supra stipulanti, de eis finem, quietationem etc., exceptioni sibi non numerate dicte quantitatis; omnino renumptians. Et florenos terdecim auri in auro largos dictus Anbrosius solvere et numerare promisit et convenit dicto magistro Luce, presenti et ut supra stipulanti, designatis fighuris in dicta tabula. Pro residuo vero dicti pretii, quod ut supra declarabit dictus florenis quinquaginta ut supra detractis pro florenis quadraginta quinque se soluturum promisit et se obligavit dictus Anbrosius; et a dictis florenis septuaginta supra, teneatur et obligata sit dicta fraternitas, finita dicta pictura et opera. Que omnia et singula suprascripta, singula singulis congrue referendo, promiserunt vicissim, scilicet unus alteri ad invicem, solemnibus stipulationibus hinc inde intervenientibus, firma et rata habere, tenere et observare et adimplere et non contra facere vel venire aliqua ratione vel causa, de iure vel de facto, sub pena florenorum viginti quinque auri largorum, solemni stipulatione premissa etc. Item reficere unus alteri omnia danna, expensas et interesse litis et extra. Obligantes etc. Renumptiantes etc. Rogantes etc., cum guarantigia.