Location: Archivio di Stato, Florence
Sub-Location: Notarile Antecosimiano 5596 (formerly C 623), Pietro Coppi, 1497-1504, fols. 57v-59r.
Type:Notarial
Language:Latin
Transcription Author: Tom Henry corrected by Gabriella Battista
Transcription Date: 2011-01-11
Published: yes
Publication Details: Referred to by G. Mancini, Vita di Luca Signorelli, Florence, 1903, p. 139.

Last modified 2015-11-17 17:24:56.236065+00:00

Luca Signorelli makes a will in S. Domenico, Cortona

Dates: 1.8.1502
autem aliis suis bonis mobilibus et immobilibus iuribus et actionibus activis et passivis moris et mixtis presentibus et futuris sibi heredem generalem et universalem instituit dimisit et esse voluit et mandavit Thomasium eius filium legiptimum et naturalem. Et si dictus Thomasius eius filius et heres decesserit sine filiis legiptimis et naturalibus ex descendentibus tunc et eo casu instituit et reliquit Ghabriellam eius filie legiptime et naturalibus et uxorei ad presens Mariotti Antonii Petri Mazze medietatem omnium bonorum dicti testatore presentium et futuriorum etc. Et florenos centum ad dictam rationem a libris 5 Cortone reliquit idem testator Bernardine filie olim Felicis seu Felicie et uxori olim Luce Caroli Baptiste Boscie et filie olim dicti testatoris ultra dotes quas ipse testator dedit et iam consignavit superstite olim Felicis. Et similiter reliquit florenos centum ad dictam rationem superstite Rosate ultra dictos florenos ducentos quadraginta. Et si dicta Bernardina aut Rosata decesseritt aut alia earum decesserit quandocumque in puppillari et ea vel postea tunc et eo casui heredem eorum etc. Cuiusque ipsarum instituit generalem et universalem vulgariter puppillariter et per fideicomissum superstitem dominam Ghabrielam. Item iure legati reliquit quod si dictus Thomas eius filius et heredes descessit sine filiis legiptimis et naturalibus ut supra dictum est loci et conventi sancti Dominici predicti florenos centum ad dictam rationem de bonis dicti testatoris pro eius anima et suorum remedio peccatorum. Et si dicta Ghabriella decesserit quandocumque sine filiis legiptimis et naturalibus ex suo corpore descendentibus tunc et eo casu sibi heredem universalem instituit vulgariter puppillariter et per fideicomissum Ceppum eius domus. Cum hoc quod Cippus predictus tenentur et obligatum sit dicere et celebrari facere decem . x . officiam mortuorum in dicte ecclesie santi Dominici per eius anima et suorum remedio peccatorum in quibus officiis spendere debeat librarum sexaginta denarorium Cortonenses videlicet libras sex pro quolibet officio. Et hanc dixit esse suam ultimam voluntatem quam valere voluit iure testamenti nuncupatim et si non valet vel valebit iure testamenti